Lewis Short
vox (noun F) : voco
* A voice, sound, tone, cry, call.
* Lit.: omnes voces hominis, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae, etc.,Cic. de Or. 3, 57, 216: exsurge praeco ... Exerce vocem,Plaut. Poen. prol. 13: set comprimunda vox mihi atque oratio'st,i. e. I must hold my peace,id. Ps. 1, 4, 16: humana,id. Bacch. 5, 2, 22: ulceribus vocis via saepta coïbat,Lucr. 6, 1148; cf.: quarum (faucium) vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox,Quint. 11, 3, 20: mira est quaedam natura vocis,Cic. Or. 17, 57: cum (eloquentia) constet e voce atque motu,id. ib. 17, 55: vox inflexa ad miserabilem sonum,id. de Or. 2, 46, 193: inclinata ululantique voce canere,id. ib. 8, 27: legem Voconiam magnā voce et bonis lateribus suasi,id. Sen. 5, 14; so, magnā,Hor. S. 1, 7, 31: 1, 9, 76: summa id. ib. 1, 3, 8: sedata et depressa. Auct. Her. S, 12, 21: tremebunda,id. ib. 3, 14, 25: theatrum ita resonans, ut usque Romam significationes vocesque referantur,Cic. Q. Fr. 1, 1, 14, § 42: vocem late nemora alta remittunt,echo,Verg. A. 12, 929: ut nostrorum militum vocibus nonnihil carperetur,cries, shouts,Caes. B. G. 3, 17; cf.: enimvero voce'st opus: Nausistrata, exi,I must exert my voice, must call out,Ter. Phorm. 5, 7, 92.— Of inanimate things (poet.): ad sonitum vocis (i. e. remorum) vestigia torsit,Verg. A. 3, 669: fractae voces (maris),id. ib. 3, 556; cf. Serv. ad Verg. A. 7, 519; Lucr. 4, 524 sqq.
* Transf.
* That which is uttered by the voice, i. e. a word, saying, speech, sentence, proverb, maxim (syn.: vocabulum, verbum); sing.: dico, Epicurum non intellegere, quid sonet haec vox voluptatis, id est, quae res huic voci subiciatur,Cic. Fin. 2, 2, 6: illa Platonis vera et tibi certe non inaudita vox,id. de Or. 3, 6, 21: hanc sententiam significare videtur Laconis illa vox,id. Tusc. 1, 46, 111; so, νόημα, quā voce omnis intellectus accipi potest, Quint. 8, 5, 12: is verbi sensus, vis ea vocis erat,Ov. F. 5, 484: vocem pro aliquo mittere,Cic. Sest. 19, 42; id. Fl. 3, 6: vocem exprimere,id. Att. 2, 21, 5; Caes. B. G. 1, 32; cf.: vox populi Romani majestate indigna,id. ib. 7, 17, 3: quod est positum in voce simplice,Quint. 1, 9, 4: nescit vox missa reverti,Hor. A. P. 390: constitue, nihil esse opis in hac voce: civis Romanus sum,Cic. Verr. 2, 5, 65, § 168; id. Lael. 15, 59; Caes. B. C. 1, 7; Plin. Ep. 4, 17, 9: ego cum Graecos facerem ... Versiculos, vetuit tali me voce Quirinus: In silvam non ligna feras, etc.,Hor. S. 1, 10, 32: siderā excantata voce Thessalā,incantation,id. Epod. 5, 45: consulum voci atque imperio non oboedire,command,Cic. Rab. Perd. 8, 23; Val. Max. 2, 2, 4: unā voce,unanimously,Cic. de Or. 1, 11, 46.—Plur.: cum illius nefarii gladiatoris voces percrebuissent,Cic. Mur. 25, 50: non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt,sayings,id. Tusc. 5, 10, 31: ex percunctatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, etc.,Caes. B. G. 1, 39: voces per vinum, somnum. etc. ... emissae,Quint. 5, 7, 36: victus Veneris Vocibus,Hor. C. 4, 6, 22: contumeliosae,abusive expressions, abuse,Caes. B. C. 1, 69: sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem Possis,sayings, maxims, doctrines,Hor. Ep. 1, 1, 34; cf.: populum falsis Dedocet uti Vocibus,id. C. 2, 2, 21: deripere lunam vocibus,with charms, incantations,id. Epod. 17, 78; so, sacrae,id. ib. 17, 6: Marsae,id. ib. 5, 76.
* Speech, language, in gen., = sermo (poet. and in post-Aug. prose): cultus hominum recentum Voce formasti catus (Mercurius),Hor. C. 1, 10, 3: Graiā scierit sive Latinā Voce loqui,Ov. Tr. 3, 12, 40: cum civem ex voce cognovisset,Just. 11, 15.
* Accent, tone: ipsa natura ... in omni verbo posuit acutam vocem,Cic. Or. 18, 58; cf.: rustica vox et agrestis quosdam delectat,pronunciation, accent,id. de Or. 3, 11, 42.
Charlton T. Lewis, Charles Short, A Latin Dictionary