Lewis Short
(adverb) : semper, root sam-; Gr. ἁμ-; v. semel and -per = παρά; cf. tantisper
* Ever, always, at all times, forever (cf. usque).
* In gen.: nequiter factum illud apud vos semper manebit, Cato ap. Gell. 16, 1: locus hic apud nos semper liber est,Plaut. Bacch. 1, 1, 49: semper occant priusquam sarriunt rustici,id. Capt. 3, 5, 5: sat habet favitorum semper, qui recte facit,Plaut. Am. prol. 79: quod improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos judicia et supplicia versentur: nullum autem emolumentum esse tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes,Cic. Rep. 3, 16, 26: quod semper movetur, aeternum est,id. ib. 6, 25, 27; id. Tusc. 1, 23, 53: non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe rapiuntur,id. Rep. 2, 4, 7: curavit (Servius Tullius), quod semper in re publicā tenendum est, ne, etc.,id. ib. 2, 22, 39; 3, 14, 23 et saep.: sibi exortam semper florentis Homeri Commemorat speciem (the Gr. ἀειθαλής), Lucr. 1, 124: hic vertex nobis semper sublimis,Verg. G. 1, 242; cf.: quod Graeci aigleucos (ἀειγλεῦκος) vocant, hoc est semper mustum, Plin. 14, 9, 11, § 83: avida ulteriorum semper gens (semper belonging to ulter),Liv. 9, 38, 5: si umquam dubitatum est, utrum tribuni plebis vestrā an suā causā seditionum semper auctores fuerint,id. 5, 3 Drak.; for which also, without esse (hence apparently adject.): Hasdrubal pacis semper auctor,id. 30, 42; cf.: adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes,id. 8, 1 fin.—To strengthen the signif., joined with cottidie, perenne, assidue, etc. (as in Gr. ἀεὶ καθ̓ ἡμέραν, συνεχές, etc.; v. Lidd. and Scott's Lex. under ἀει): ea mihi cottidie Aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,Plaut. Aul. prol. 24; cf. Ter. Ad. 3, 1, 7: lucrum ut perenne vobis semper suppetat,Plaut. Am. prol. 14: ne semper servus currens, iratus senex, etc.... assidue agendi sint mihi,Ter. Heaut. prol. 39; so (with assiduus) Cic. Rosc. Am. 18, 51; Ov. F. 4, 686: ibi semper omne vitae spatium famula fuit,Cat. 63, 90: semper et ubique,Quint. 1, 1, 29; 3, 9, 5; Petr. 99; Suet. Aug. 90; cf. Quint. 11, 1, 14.
* Of continuance within a definite time: ego illum antehac hominem semper sum frugi ratus,Plaut. As. 5, 2, 11; cf. id. Aul. 2, 2, 39: quod tempus (aestatem) omnes Siciliae semper praetores in itineribus consumere consuerunt,Cic. Verr. 2, 5, 12, § 29: quibus studiis semper fueris, tenemus, Cic. Rep. 1, 23, 37.
* Esp., with comp., of a progressive change (poet.): rem Romanam Alterum in lustrum meliusque semper, Proroget aevum,Hor. C. S. 67: candidior semper candidiorque veni,Tib. 1, 7, 64.
* Transf. (poet.), everywhere, in every place (like Engl. always): proque toro terrae non semper gramen habenti, Incubat infelix,Ov. M. 1, 633.
Charlton T. Lewis, Charles Short, A Latin Dictionary