Lewis Short
(adj.adv.) : rĕlĭgĭōsus (in the poets also rellig-), a, um, adj. religio
* Reverencing or fearing God (the gods), pious, devout, religious: qui omnia quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo, etc.,Cic. N. D. 2, 28, 72 (cf. religio init.): religiosi dicuntur, qui faciendarum praetermittendarumque rerum divinarum secundum morem civitatis delectum habent, nec se superstitionibus implicant,Fest. p. 289, 15 Müll.: naturā sancti et religiosi,Cic. Rosc. Com. 15, 44: asotos ita non religiosos ut edant de patellā,id. Fin. 2, 7, 22: si magis religiosa fuerit,Plaut. As. 4, 1, 37: nostri majores, religiosissimi mortales,Sall. C. 12, 3: mortuis religiosa jura tribuere,religious rites,Cic. Lael. 4, 13: mores justi, integri, religiosi,id. de Or. 2, 43, 184: amicitiae religiosā quādam necessitudine imbutae, quint. 1, 2, 20: hominem occidere religiosissimum erat, was a thing exceedingly pious or pleasing to the gods, Plin. 30, 1, 4, § 13; cf.: aliqui nomine quoque consalutare religiosius putant, etc.,id. 28, 2, 5, § 23: Judaei, viri religiosi,Vulg. Act. 2, 5.
* Eccl. Lat., of or belonging to the clergy, clerical (opp. saecularis), Salv. Avar. 3, 5.
* Transf. (acc. to religio, II.).
* Subject., religiously considerate, careful, anxious, scrupulous: civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum . . . ne quid praetermitteretur, quod aliquando factum esset. ludos Jovi donumque vovere consulem jussit,Liv. 31, 9: per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae,Col. 11, 2, 98; 11, 3, 62: quem campi fructum quia religiosum erat consumere,was a matter of religious scruple,Liv. 2, 5; 3, 22; 5, 52; 6, 27; cf.: religiosum est, quod jurati legibus judicarunt,Cic. Inv. 1, 30, 48.
* Overscrupulous, over-anxious, superstitious (rare and only ante-class.): religentem esse oportet, religiosum nefas, Poët. ap. Gell. 4, 9, 1: ecquis incultior, religiosior, desertior? Cato ap. Fest. s. v. repulsior, p. 236: ut stultae et miserae sumus Religiosae,Ter. Heaut. 4, 1, 37.
* Of the objects of religious veneration (temples, statues, utensils, etc.), holy, sacred: templum sane sanctum et religiosum,Cic. Verr. 2, 4, 43, § 94; cf. id. Imp. Pomp. 22, 65: signum sacrum ac religiosum,Cic. Verr. 2, 4, 57, § 127; and so with sacer,id. Leg. 3, 13, 31: dies,Suet. Tib. 61: ex Aesculapi religiosissimo fano,Cic. Verr. 2, 4, 43, § 93: Ceres antiquissima, religiosissima,id. ib. 2, 4, 49, § 109; cf.: religiosissimum simulacrum Jovis Imperatoris,id. ib. 2, 4, 57, § 128: altaria,id. Planc. 35, 68: deorum limina,Verg. A. 2, 365: loca,Cic. Rab. Perd. 2, 7: sacra religiosissima,Vell. 2, 45, 1; Suet. Aug. 7: vestes,id. Tib. 36; id. Oth. 12: simulacra,Sedul. 1, 227: divini juris sunt veluti res sacrae et religiosae . . . (sunt res) religiosae quae diis manibus relictae sunt,Gai. Inst. 2, 3 sq.
* Esp.: dies religiosus, a day upon which it was unlucky to undertake any thing important, a day of evil omen, e. g. the dies Alliensis, the dies atri, etc., Cic. Att. 9, 5, 2; Lucil. ap. Non. 379, 19; Liv. 6, 1; 26, 17; 37, 33; Suet. Tib. 61; id. Claud. 14 al.; cf. Gell. 4, 9, 4; and Fest. s. h. v. p. 231.
* Solum religiosum, land consecrated by the burial of the dead, Gai. Inst. 2, 6 sq.—Hence, adv.: rēlĭgĭō-sē.
* Piously, religiously: religiosius deos colere,Liv. 10, 7; cf.: templum religiosissime colere,Cic. Inv. 2, 1, 1: natalem religiosius celebrare,Plin. Ep. 3, 7, 8.
* Considerately, scrupulously, punctually, exactly, conscientiously: testimonium dicere,Cic. Cael. 22, 55; cf. Plin. Pan. 65, 2: commendare,Cic. Fam. 13, 17 fin.: nihil religiose administrabat,Col. 3, 10, 7; cf. id. 8, 5, 11: quicquid rogabatur, religiose promittebat,considerately, cautiously,Nep. Att. 15: religiosius rem rusticam colere,Col. 11, 2, 95: poëticen religiosissime veneror,Plin. Ep. 3, 15, 2.
Charlton T. Lewis, Charles Short, A Latin Dictionary